

Liber Job*
Caput 3: Versus 26
Dissimulavi.[Ibid.]Et si semper cogitando, etc., usque ad si Job qualis in potestate fuit ad exemplum proponit.Nonne dissimulavi?Potestas habita et ad utilitatem cogitanda, et propter tumorem dissimulanda, et potens ut prodesse debeat, posse se sciat.Nonne silui?Ecce qualis est in ore.Nonne quievi?Ecce qualis erga illicita, etc., usque ad quia nostra perfectio culpa non caret, unde addit:Et venit super me indignatio.Unde magna arte dicturus verbera, praemisit recte facta, ut in his quisque consideret quae poena maneat iniquos, si ita hic castigat justos, ut si justus vix salvabitur, impius ubi parebit?